COLLECTA

COLLECTA
COLLECTA
vox citerioris aevi, varie sumitur. Collatam in commune pecuniam significat, apud Ottonem Frising. de Gestis Friderici Imper at. l. 2. c. 11. aliosque; in specie, Eleemosynarum collectionem, apud Leonem M. Homil. de Collectis: Item Conventum. Gall. Assemblee, apud Anastasium Bibliothecar. in Vita S. Ioannis Eleemosynarii, num. 68 Inprimis populi, ad resistendum vimque faciendam, coacti armatique, in Capitulis Ludovici Imperator. c. 78. Caroli C. tit. 12. c. 3. alibi. In Ecclesia Romana, sic vocatur Missae, ut aiunt, scrificium, ad quod populus coit, et colligitur; σύναξις; imo et quodvis aliud Officium Ecclesiasticum: vocaturque Maior Collecta, cum omnes Fratres simnl congregati officum divinum persolvunt in Oratorio: Minor, quae in singulis classibus seu domibus, a Fratribus eiusdem classis seu domus,
in ipsis domibus fit. Porro, Oratio, quam is, qui Clero vel Monachis praeest, finitô et expletô quôlibet Canonicô officiô, velut omnium adstantium vota et preces in unum colligens, publice et clarâ voce recitat, apud Rupertum, de divin. Offic. l. 1. c. 19. Alcuinum, Alios. Hinc Collecta, in libro Sacram. S. Gregorii, ad 3. Non. Febr. ubi inscriptio est, ad Collectam; oratio est ante Missam dici solita, iuxta sententiam Caroli du Fresne: censente Baroniô, Missam eô die sic vocari, quod tunc eleemosynas colligi publice mos. Huiusmodi autem Collectas, Graecis συναπτὰς, a Gelasio et Gregorio M. compositas esse, auctor est Berno-Augiensis, de Missa, c. 1. etc. Vide hanc in rem plura, apud praefatum Car. du Fresne in Glossar. ionprimis vero, apud Macros Fratres in Hierolex. et infra, Synapta. In Vitis Abbatum S. Albani, In Festis vero et profestis diebus omnes Horas, exceptis Primâ et Completoriô, per magistram Collectam, quam tempus et hora exegerint, terminari instituit. In Quadragesima tamen dicatur Collecta ad Vesperas: Collecta Magistra, Watsio dicitur, quae diei aut festi est propria. Vide supra. Inde Collectaneum et Collectarium, liber Ecclesiasticus, Collectas, ad quodvis officium pertinentes, continens, apud Udalricum praefatum, l. 1. c. 31. Collectarii vero apud Acronem in Horat. et Symmachum, l. 10. Ep. 49. iidem, qui Coactores sunt, qui scil. mercede conducti, ab Argentariis sive Mensariis, rerum, quae sub hasta vendebantur, praefecti, pecunias ab his, quibus quid addictum fuerat, cogebant colligebantque etc. Vide quoque infra Coniecta.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Collecta — Collecta, 1) (lat.), Beitrag zu einem bestimmten Zwecke; bes. zu einer Mahlzeit; bei den Christen gemeinschaftliche Beiträge zu den Agapen; 2) eingesammeltes Almosen, s. Collecte 2); daher Collectant, der Einsammler; auch 3) Steuer, s. Collecte… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • collècta — coulèito f. collecte. Faire collècta de : réunir, recueillir, rassembler, collecter > Faire collècta de signaturas per una peticion …   Diccionari Personau e Evolutiu

  • Collecta — The term used by middlemen in the wool trade of the clip collected from many small scale producers. This happened during the great time of sheep farming in the 13c. These middlemen could be magnates or abbeys such as those of the Cistercian order …   Dictionary of Medieval Terms and Phrases

  • collecta — f ( n/ n) collect …   Old to modern English dictionary

  • COLLECT — Collecta …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • Liste frühmoderner Zeitschriften — Die Liste frühmoderner Zeitschriften soll Orientierung im Angebot von Periodika (ohne Zeitungen) für den Zeitraum von Beginn des Drucks bis 1800 geben. Eine arbiträre Entscheidung ist dabei, was ein Journal, eine Zeitschrift, ist. Die… …   Deutsch Wikipedia

  • collecte — [ kɔlɛkt ] n. f. • collete XIIIe; lat. collecta, de colligere « placer ensemble » 1 ♦ Liturg. Prière de la messe, entre le Gloria et l Épître. 2 ♦ (1395) Levée des impositions. 3 ♦ (1690) Action de recueillir des dons. ⇒ 1. quête. Faire une… …   Encyclopédie Universelle

  • cueillette — [ kɶjɛt ] n. f. • XIIIe cueilloite; lat. collecta, p. p. de colligere → cueillir 1 ♦ Action de cueillir. La cueillette des cerises, des pommes, des olives. Cueillette manuelle, mécanique du coton. ⇒ récolte. « Il court les bois et les collines… …   Encyclopédie Universelle

  • Kollekte — Kol|lek|te [kɔ lɛktə], die; , n: Sammlung von Geld während des Gottesdienstes bzw. nach dem Gottesdienst: die Kollekte ist für die Hungernden in der Welt bestimmt. Syn.: ↑ Spende. * * * Kol|lẹk|te 〈f. 19〉 Sammlung freiwilliger Geldspenden (in… …   Universal-Lexikon

  • MISSA — a mittendo populum. Unde antiquis German. Senta, Anglis adhuc Sent. Hinc Missale, liber quô continentur omnia ad Missam quottidie dicendam pertinentia. Missaticum Nuntium. Missaticum Regis, legatio, iussio, mandatum, quod Rex per nuntium vel.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”